821
AMVVALDINA. 151
uerbio hic designatur, quam Amvvaldi
axioma esse absurdum & ineptum, seu ve¬
ritatis nullius. Alias memini quosdam ita
argutasse: Si vna medicina satis est ad
mnes morbos; temere & creatae & repertę
sunt adseruanturque multae. Sed hoc im¬
pium est & insipiens dictum. Illud ergo
falsum. Verum quod attinet ad Amvval¬
dum, si Galenici peccarunt vnico hoc ar¬
gumento, Amvvaldus criminis multipli¬
cis reus erit; quia supra eiusmodi sophis¬
matis lapsus est pluribus. Deinde non pla¬
ne est extra oleas connexio. Probabili
enim similitudine rem explicat, etsi non
est necessaria. Similia autem probabiliter
declarare rem, is ignorat qui rationis
sum. Similitudinis autem ratio haec est. In
ter medicinam & morbum oportet esse
conuenientiam; sicut inter agens & pati¬
ens quanquam morbus patiatur ab acciden¬
te. Est & inter calopodium & calceos. Si. n.
calopodium respondet pedi; & calceus ca¬
lopodio, necesse est & calceum pedi con¬
gruere. Iam non vnus eiusdemque modi
pes omnium est. Ergo nec modulus vnus
& eiusmodi. Ita se habet & in morbis.
Non est vnus morbus & eiusdem modi.
Ergo nec vna medicina, & modi eiusdem.
Quam haec [GR]ἄλογα[/GR] sunt? ludicate logi¬
ci. Imo dicam & majus. Si enim vnum
calo¬
K 4
Contra vni¬
uersale.
Amuuald
eiusdem cri¬
minis reus.
Connexi de¬
fensio.
Similitudo
inter prouer¬
bium istud,
& medelam
Amuualdi.
Argumenta
minore.