821
156 DE PANACEA
men omnia. Si enim tanta copia sit, vt quis
in ea viuus sepeliatur, vitam non seruabit
sed aufferet. Sed de talibus nos garrire (fo¬
ret enim temerarium) ne ipse quidem As¬
syluanus concesserit. De ea facultate quàm
res vna naturalis simplicissima naturaliter
obtinet, contentio est. Sed & donemus
Amvvaldo Galenici syllogismi assumtum
loqui de vno simplici secundum sensum,
veluti de rhabarbaro (quanquam ipsorum
antecedens non est de materiamedicinę sed
de medicina) num id obtinet VARIAS vir¬
tutes, easque omnes per se, contrariasque
ita vt omnibus morbis depellendis per se
sit idoneum, id quod pronunciat Assyl¬
uanus de sua panacea, seu suo simplici?
Nullo modo. Itaque etsi vnam atque alte¬
ram aut forte etiam plures contrarietates
vni assignauerint nostri; tamen omnes
quotquot requiruntur ad omnes morbos
sanandos, nunquam: neque per se semper
etiam illas. Itaque etiam hoc modo im¬
mensum distat Galenicorum [GR]πολυχρηστον[/GR] ab
Amvvaldino commento. Nec ignotum
illi debebat esse quod, etsi contrariae virtu¬
tes deprehendantur inesse vni seu secun¬
dum diuersas partes, seu easdem, tamen
medici non ita simpliciter omnibus vtan¬
tur, sicut Amvvaldus sua panacea. Et hoc
etiam chymicis notum est. Nam vbi co¬
gnoscunt
Simplex
sensu vno.
Medici non
vtuntur vi¬
ribus in co¬
dem contrae¬
riis, sed prae¬
paratione
alterum tol¬
lunt bel pre¬
munt, ut al¬
tera sola
gat.