147
SECVNDA. 49
daui tibi quod proponis: uidelicet Ada'm: & prohibui
ea quae opus corrumpunt id est Viraginem. Demum illud idem
hac de re asserere possumus: quod de nutrimento corpo¬
ris humani à Medicis recte proditur. Primum enim Mas¬
sa ptyssanaria: siue Chylus in stomacho conficitur. De¬
inde ex eo in epate quatuor gignuntur humores scilicet Phle¬
gma: Sanguis: Cholera: & Melancholia. Postremo debi¬
ta facta digestione, corpus humanum nutritur: sustenta¬
tur: & regitur. Hoc idem ipsi dicunt per alia uerba. Nam
Natura primo digerit in stomacho dealbando: secundo
in epate rubificando: ultimo in membris subtiliando: ac
conglutinando: perficiendoque. Tu uero, si haec (quae dixi¬
mus) tuis nauiter, ac scite accommodaueris operationibus:
facile, proculque dubio uoti compos cuades.
Cape igitur in nomine sanctae, & indiuiduae Trinitatis Ma¬
teriam primam artis, cum Aere, & Igne rubificatis: una
coniunctis (ut dictum est supra) in lapideo A'ludel: ut mi¬
stum unum fiat (cum Aqua sicca (ut supra, & infra) mun¬
data) per uiam Sublimationis. Haec Aqua sicca (immo
mundatio eius) uocata fuit initium, & clauis operationis
per Alphidium sic dicentem: Scito fili: quod thesauri non
euanuerunt: uerum intus seruantur, & absconduntur a
tuis oculis cum domum ingredieris: uolo tamen tibi unam
clauem tribuere: quam eorum signum uoco: quod si rationem
habes: residuas sex claues scies: & extrahes tua scientia ex¬
M