147
SECVNDA. 50
utrisque fuga aufertur: & mora sequitur: & Natura cepit
suum comparem ut inimicum: & se adinuicem continue¬
runt, & continent: quoniam anima corpus introiuit. Istud
punctum est secundum punctum operationis: & in do¬
mo Iouis: quod est Augmentationis. Idem dicit Rhodia¬
nus, cum Embryonem reducit.
Notabis Embryon. Sicut enim Embryon est massa: ex qua
Natura format in matrice foetum, & disponit omnia men¬
bra sua: sic istud punctum est massa: ex qua totum magi¬
sterium perficitur. Item istud punctum est etiam materia:
ex qua omnia metalla ducunt originem. Vnde inquit Al¬
phidius: Vt enucleatius intelligas me loquentem: uolo ut
scias de qua materia metalla ducunt originem. Attende
itaque: Aqua grauis & uiscosa, in uisceribus terrae, non ha¬
bens exitum foras, si prope habeat. Sulfur (metallicum)
eius excocta calore, conuertitur in Argentum uiuum. Et sic no¬
tabis: quod Aqua uiscosa, & Sulfur(metallicum) sunt Mate¬
ria generalis omnium metallorum. Hoc idem dicit Ge¬
ber, cum diffinit Argentum uiuum dicens: Argentum uiuum est Aqua
uiscosa Sulfure (metallico) densata in uisceribus terrae es¬
sentiae subtilis albae terrae: per calorem temperatissimum
unita totali unione per minima: quousque humidum com¬
temperetur a sicco: & siccum ab humido aequaliter.
Notabis ergo Aquam uiscosam, & Essentiam albam: quam
dicimus esse etiam Materiam particularem Argenti, & Stanni.
M ii
Embryon.
L.
Materia me¬
tallorum.
Argentum uiuum
quid.
Notandum