821
180 APPEN. AND. LIB. D.
itaque suam & gratiam amiserit testimo¬
nium. Quarto condonabimus tibi iterum
in allegatione peccatum (ecce quam simus
liberales?) at nihil faciet ad panacean. Nam
meminimus simili fere modo etiam So¬
cratem platonicum ratiocinari, quod non
possit pars curari nisi sanato toto; nec cor¬
pus nisi anima. At ille animum non ine¬
scat pulueribus, sed pręceptis philosophię.
Si velis ad medicinam rapere; reponemus
tibi elenchum [GR]τοῦ κατά τι.[/GR] Nam aliquando
& in aliquibus animo, id est, perturbatio¬
nibus sedatis, morbi corporis tolluntur.
Assumptio itaque tua hic simul periclitabi¬
tur. Quinto iusserim te ire ad scholas phy¬
sicas, & prius discere discrimen spiritus vi¬
tae, quem tu panacea sanabilem facis, & ani¬
mae ipsius cuius meminit scriptura sancta
& Aristoteles. Cogita quae scripsit Ari¬
stot. in 1. Rhet. cap. 5. & 6. Item in proble¬
matis de sanitate & sanatione, quod ea non
sit animae per se, sed corporis, vt pote eius
quod crasin obtinet, & pati à corpore seu
sanatiuo principio potest. Animam tuus
puluis non afficiet. Sexto poteram ex te
petere, vt monstrares vbi totidem verbis
Aristoteles ita scripsisset. Sed hoc exile est.
Illud septimo loco produco, te mirabi¬
lem admodum, & ad stuporem vsque acu¬
tum interpretem esse, si insania est sapi¬
entia.