147
Color ru¬
beus.
Impotentia
fusionis.
Calcinatio
quid.
Cur inuenta.
52 PORTIO
Vitellum: Vitriolum rubeum: propter colorem rubeum
hoc dixerunt. Qui autem nominauerunt ipsum Ferrum: Oleum
martis: propter impotentiam fusionis Lini et durae) hoc di¬
xerunt. Nam cum hoc corpus per decectionem priua¬
tum sit humiditate superflua: quae faciebat ipsum flue¬
re: & necesse sit corpus siccum non fluere: ideo uocaue¬
runt id Ferrum: quia praealiis metallis Ferrum dicitur ma¬
xime fixum. Sic etiam istud corpus per priuationem su¬
perfluae humiditatis, quae faciebat ipsum primo flui¬
dum: modo est necesse ut remaneat fixum. Nam omnia
corpora non fixa, fixantur per talem priuationem hu¬
miditatis: quae uocata fuit Calcinatio a multis sapienti¬
bus. Vnde inquit Geber: Calcinatio est rei per ignem pu¬
rificatio, seu puluerizatio ex priuatione humiditatis par¬
tes consolidantis, & fluere facientis. Et causa inuentio¬
nis Calcinationis Luminarium, Argentorumque uiuorum
insimul est: ut ibi magis, & melius densetur terra, Terrae re¬
siduae in Luminaribus conuersa. Sic ergo fit per priuatio¬
nem humiditatis: quod erat uolatile fixum: & quod mol¬
le durum. Item fit mutatio de natura in naturam. Et de
aqua in ignem secundum Naturales: ut legitur in Turba.
Item mutatio complexionum: ut de frigida & humida con¬
plexione in calidam & siccam. Seu de phlegmatica in cho¬
lericam: secundum Physicos. Item fit quod erat spirituale
corporeum: secundum Authorem Perfecti magisterii. Item
fit de