821
204 ANDREAE LIBAVII D.
tiua, oppositis robustioribus euertat, &
deliberabimus, num possimus in gratiam
eius aliquid de consiliis nostris remittere.
Doses quoque nostras consuetas, multa¬
que perita firmatas non esse funestas, eo¬
dem patet argumento. Quod autem eae
non sint fixę, ita vt semper vni tantum de¬
tur quantum alteri, imparitas non tantum
materiae facit, sed & morbi, & naturae pa¬
tientis, & aliorum; quae si a medico iudi¬
cari possunt, cur non & Doses certae prae¬
finiri? Putat autem Chymicus ille adulte¬
rinus se in eo iudicio non posse errare: cur
non concedat idem medicis, qui totum
vitae tempus in eo studio consumsere, nec
ex aliena facultate in hanc temere irrepse¬
runt? Sed infra de hac re lepidas audie¬
mus fabulas, vbi autor eo confidentię per¬
uenit, vt sibi essentiarum perfectam noti¬
ciam fiducia oculorum Vulcani assignet,
dignus profecto cui DEVS & natura nul¬
lum oculum concessissent, siquidem alie¬
nis tantum fretus est. At hoc insigne ar¬
gumentum stultitiae est, quo vnico satis
confirmat sibi additum esse symbolum in¬
scriptionis; RESPONDE STVLTO, &c.
De correctione item lepidus est. Sed no¬
tet lector hic multa proponi, quae in tra¬
ctatu neutiquam confirmantur; & vix at¬
tinguntur. Itaque meminerit huius colo¬
ris,
Doses.
Correctio
medicina¬
rum.