337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 277
eo vel nascitur vel decoquitur; vnde eua¬
at ludicissimum candidissimumque. Ad¬
it autorem temperamenti, qui procul¬
dubio chymicus fuit, si quidem chymia
[unclear]o initio eiusmodi tincturas est professa;
seminem docuisse artem, vnde euenerit
[unclear]uo tempore aerea vasa eius regionis mi¬
nus praestantia fuisse superioribus. Notan¬
dum inde videtur; quod eiusmodi tinctu¬
ra etiam naturae fiat ingenio, sicut de ori¬
chalco fossili referunt quàm imitata post¬
ea ars etiam suo motu simile tempera¬
mentum confecerit, quo pacto vsitatè
quatuor centussibus aeris mista vna cen¬
tusse cadmiae citrinae, aurichalcum fit ar¬
tificiosum. Secundum istam Aristoteli¬
cam sententiam etiamnum hodie chymi¬
ci elixin suum tincturam appellant. Cui
[unclear]aque dubium esse, Felix honorande, po¬
test, quin de tincturis separatim sit prae¬
cipiendum in chymia, cum certum sit eas
substantiam in ea arte habuisse longè an¬
te Alexandri Magni tempora. Sed nec
in metallicis seu mineralibus tantum il¬
le locum habent. Vt progressum ad hu¬
mana corpora, vel omnino animata in re¬
quis est, ita & in tincturis. Itaque chy¬
miatri tincturas etiam essentias nominant
chymicas, quae alterandis corporibus hu¬
manis adhibentur siue vt confortentur,
siue dyscrasias amittant & renouentur,
quo
S 3