337
ANDREAE LIBAVII LIB I. 279
aut ex integris (Nam inueniuntur etiam in¬
tegra quae tota sunt tincturae) aut extractis.
Extrahuntur verò vel quę actu in rebus sunt,
vt ex croco rosis & similibus, vel quae prius
vi ignium ex potentia in actum sunt productae,
vt in antimonio, margaritis & similib. Hoc
modo etiam tota integra abeunt in tinctu¬
ram sicut aurum crebrius caementando sum¬
mam acquirit rubedinem, qua tingere argen¬
tùm potest. Est & quaedam fixa, quaedam fu¬
gax. Fixa tinctura ex auro fixo paratur, po¬
tissimumque valet in mercurio. Non fixa vul¬
garis est rerum fugacium commistio, quan¬
quàm altera constantior est altera. Paracel¬
sus crocum & sulphur habet in censu natu¬
ralium integrarum. Sed fallitur. Nam ex his separa¬
ri tincturam relicto corpore certum est. Extra¬
huntur tincturae interuetum menstrui alicuius
vt spiritus vini, aceti, aquę fortis, lixiuii, aquę
& aliorum, ita tamen vt rei compages prius sit
domita, quo possit reddere colorem. Sulphu¬
ris colorem negant extrahi posse nisi arcano
tartari. Quędam exeunt cum proprio succo vt pur¬
purae sanguis, violarum & aliorum colores. Ab¬
stracta aquositate inspissantur. Illorum sen¬
tentia, qui putant colores seorsim sine ali¬
quo corpore exire posse, aut explicanda est
aut explodenda. Quasdam, autem exaltari
posse antenquam educantur non est ignotum,
veluti in praesilio cui adiicitur alumen. Vbi in
tenui haeret spiritu, magna requiritur at¬
tentio
S 4