821
218 ANDREAE LIBAVII D.
Iudaei Messiam suum, ita hi Eliam artistam
omnia explicaturum, cum multis votis de¬
siderant & expectant.
Iudica iam lector, quaenam factio sub
DEI patrocinio sit; qui quidem cum so¬
lem suum & bonis & malis immittit, ma¬
lorum tamen opera nec probat nec de¬
fendit. Sed audiat Neoparacelsus et¬
iam saluatorem disserentem de indi¬
gnatione discipulorum. An ignoratis,
inquit, cuius spiritus filij sitis? Neopa¬
racelsicae furiae in medicos & medicinam
effusae, cuius sunt spiritus? Ab eo nem¬
pe etiam defendentur. Sed & hoc con¬
sideret. Ille vtetur defensore DEO, qui
ab eodem vocatus functionem suam ad¬
ministrat. Neoparacelsum quis ad me¬
ditn vocauit? Accepta initiatione ad
ministerium procurauit id quandiu pas¬
sum est suo facto inuentum malum. Po¬
stea nec mediis legitimis nec immediate
vocatus irrupit medicinam, & in ea tam
superbe & contumeliose versatur, vt
mnia secula putet sibi cedere debere, &
ex Theologo per corruptionem omnis
puri relicto impuro factum pseudochy¬
micum admirari. Te ne defendat DE¬
VS, Neoparacelse, hoc ausuim? Sed pro¬
cul dubio cum tibi parum fauere sen¬
sisti, idque tempestiue valde. Nam vix
duobus
Neoparacel¬
si scriptum à
Deo alienum.