821
Paracelsici
ómnes ho¬
mines
prae
Vulcano
contemnunt.
220 ANDREAE LIBAVII D.
non tibi tantum, sed & nobis, saltem pro
victu, liberaliter ministrat.
Gnathonicus est? ne nimium illi con¬
fidas. Sed attendite ad fiduciam. Nulli au¬
xiliariorum tantum tribuit quantum fal¬
lacissimo furacissimoque Vulcano. Ita
nim totus in fiduciam versus scribit. Nihil
est quod literam mortuam, Doctorum
varias & dissidentes opiniones, fabulas at¬
que sigmenta in medium afferant. Nisi
dicta, scriptaque Vulcanicis demonstra¬
tionibus probare, & veritatem illorum
oculis videndam subiicere possint, saeuis¬
sima durissimaque Vulcani verbera expe¬
rientur. Haec ille, Reiicit testimonia auto¬
rum. Miramur cur consignatam mundi
experientiam repudiet: cur interpretes
naturae, & omnium seculorum iudicia. In¬
cidimus aliquando in librum Arbatel, in¬
quo postulatur scientia ex aliquo Spirituum
familiarium, siquidem omnium docto¬
rum decreta sint intricata, & falsitate con¬
tentionibusque polluta, ita vt nemo ex eis
possit proficere. Neoparacelsus quid sibi
vult? Doctorum opiniones vocat fabu¬
las dissidentes. Spiritualem ergo illam in¬
formationem quaerit? Cum etiam men¬
tionem facit literae mortuae, ni illa morti¬
ficans D. Pauli est, quae consicere male sibi
conscios potest, quid sibi velit non asse¬
quimur.