337
ANDREAE LIBAVII LIE. I. 295
liquid efflorescit, vt & ex argento lazurinus
color. Noster Rulandus in vsu habet me¬
dicamentum quoddam, quod crocum me¬
tallarem vocat. Sed hoc, opinor, crocus
talis non est. Nec subsistitur in crocis
iusmodi. Itaque non planè erunt essen¬
tiae. Mutantur in aquas, olea, & alia. Quin
cum essentia per se restet in illis, (nisi cum
ferrum totum per aquam fortem aut
gnem; vel cuprum per acetum & aquam
fortem absumitur in crocum) videntur
potius impuritates & vitia quaedam esse,
quam essentiae. Si tincturae stabilem ha¬
berent separatamque ab aliis classem, cum
vsurpentur non raro ad tingendum, in
tincturis ponerem. Omnino tandem huc
applico, vt reponam in materiis chymi¬
cis ad essentias faciendas praeparatis, quo
pacto & alias efflorescentias, veluti sunt
salsugo, mumia capitum suspensorum, &
similia. Absurdum enim foret lepram
& scabiem metallorum pro spagyrica es¬
sentia vendere. Si tamen depurantur ad
summum; dem illis locum non inuitus.
Qui pro excellentissimis arcanis, solius
naturae ingenio productis talia habent,
videant ne nimis generaliter loquen¬
do decipiantur. E succino excrescit sub¬
tilis quaedam substantia, perinde vt &
ex venis metallicis nobile interdum ex¬
tat metallum, cerniturque aurum more
T 4
cri¬