337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 299
ta, & quaecunque alia ex integris componi
solent, aut rudi artificio infusionis & ex¬
pressionis, vel etiam vstulationis, lotionis,
tusionis & misturarum comparari. Cor¬
ticem cum nucleo; stercora cum medul¬
lis; venenum cum essentiis dari clamant.
Ergone omne integrum à chymia exulat?
Nihil infundi mandat, nihil in electuarium
coniici? Nulla habet opiata, pilulas, cly¬
steres & reliqua. Mihi non videntur omnia
ab illa esse aliena. Extracti enim succi, re¬
spondent electariis liquidis; olea oleis: Eli¬
xiria misturis; succi & olea diluta cum li¬
quoribus, quid aliud sunt quam syrupi
quidam & zulapia? Sed & in pilulas con¬
iiciuntur extracta. Habent & opiatas suas,
& theriacas, & pulueres; quin & vnguen¬
ta, emplastraque. Num ergo chymicus prae¬
cipere debet de illis componendis? Neuti¬
quam verò inquam. Pharmaceuticae prae¬
paratoriae generalis id est. Chymia specia¬
lem habet praeceptionem, maximeque in se¬
parationibus, depurationibus & virtutum
exaltationibus hisque confinibus occupa¬
tur. Medicus ad vsum commodum respi¬
ciens singula porrò miscere iubet: certasque
extruit formas. Non curat chymicus, in no¬
dum coniicias essentias, an aliter deuores.
Medicus solerter adhibet pro natura pa¬
tientis, morbi, loci affecti, distantia, situ &
reliquis. Habet tamen chymicum magiste¬
rium
Extracta.