867
COMMENT. SECVNDI DIALOGVS VII. 437
rij, & intybi domestici, quod latiora habet folia, buglossi, cirsij, fu¬
mariae, violarum, singulorum manipulus: vuarum passarum vn¬
ciae duae; quatuor seminum frigidorum maiorum, anisi, singu¬
lorum drachmae tres: senę Alexandrinae, polipodij quercini, epi¬
thymi, singulorum vncię duae: palmularum Thebaicarum semun¬
cia: trium florum cordi familiarium, pugilli duo: decoquantur, co¬
lenturque: deinde in iure eorum zaccari quod satis est, syrupi ex
violis multoties maceratis, vel rosacei soluentis quatuor, aut
quinque vncias diluito.
OBSERVATIO.
Serapium hoc, quia recrementa biliosa scrosáque, & melan¬
cholica euacuat, indubiè morbum atrae bilis imminuit, ex qua¬
cunque eius specie procreatum: id quod in ijs, quae immutant, tùm
in illis quae aluum soluunt, animaduerti potest. Nam eam quae ex
quolibet humore adusto prouenit, insigniter humectat: quae ve¬
citra adustionem orta est, calefacit. Quae autem ex pituita exic¬
cata nascitur, modicé refrigerat: quae ex adustione bilis flauę con¬
tracta est, eam egregiè refrigerat.
SERAPIVM HVMOREM MELAN¬
cholicum ex pituita purgans.
Glycyrrhizae vncia: enulae campanae recentis semuncia:
mercurialis manipulus: adianti manipulus dimidius: vuarum pas¬
sarum acinis exemptis vnciae duae: ficuum pariâ decem: anisi
drachma: seminis melonum drachma semissis: medullae seminis
cnyci, polipodij quercini vnciae duae: agarici in pastillos redacti
drachmae duę: florum violarum, cyrsii, buglossi, singulorum pu¬
gillus: epithymi, cassutę vtriusque semuncia: decoquantur in aqua
ad tertias. In iuris colati libra vna & dimidia, diluito mellis viola
cei vncias tres: zaccari quod satis est: imbuito zinziberis drach¬
ma. Hoc serapium quatuor vicibus, aut tribus (vt alijs placet) ex¬
hibendus est.
OBSERVATIO.
Medicamenta facultate aperiundi ciendíque vrinas praedi¬
ta, syrupis solutorijs nunquam, nisi exiguo pondere imponi debent,
vt illorum actionem promoueant: sunt autem graminis, & aspara¬
gi radices. Ita neque vuae passae copiosiores adijciendae sunt, ne
soluendo, vel emolliendo aluum, concoctionem pertubent, sed
humorum praeparationem adiuuent. In earum locum substitui
pruna possunt.
SYRVPVS AD HVMOREM MELAN¬
colicum naturalem.
Corticis medij sambuci vncia: polypodij vnciae duae: vua¬
g
Praestantia hu¬
ius Syrupi.
Aperiuntia, &
vrinas cientia,
modico pondere
purgantibus sy¬
riipis imponi de¬
bent.