821
ANTIGRAMANIA.
249
domina adultera est; a vero ergo longis¬
sime abesse Paracelsistas; si impura essen¬
tia, nondum separatum esse purum ab im¬
puro, aut potius puro abiecto & perdito
nam scortando perit probitas) relictum
esse impurum; atque ita toto coelo & Phi¬
losophorum & Astrologorum aberrasse
illos Paracelsistas. Est & alia risus causa.
Norunt quidem Physiognomian alicuius
esse momenti, quanquam non absimilis
est ianitricibus Terentianis, versutia sua
& dolis multos procos ludentibus; eam¬
que locum habere in tota natura, quan¬
quam Peripatetici in animalibus potissi¬
mum, aut omnino viuentibus saltem eam
considerarint: at chiromantiam non puta¬
uerant sibi quęrendam esse in vllo alio muntia non est
diangulo quam vbi esset MANVS [GR]Ἡχείρ[/GR]:
nisi fortassis [GR]παρὶ τοῦ χείρονoς[/GR] Paracelsistae
eius primam vocem deducunt, longe plau¬
sibiliore etymo. Nam & malorum omnia
sunt plena; & ex illis non raro existunt va¬
tes certissimi. Est autem manus hominis
saltem instrumentum. Vitibus, & simi¬
libus, manus quidem est; at modificata &
aequiuoca. Extra hominem ergo monstra
quaeso illis manum, & quidem vt oculis
videant; quia Chymica tua sunt Physica,
non Theologica, & cessabunt ridere. Sed
quaenam vis argumenti est?
Para¬
Q 5
Physiogno¬
mia fallam.
Chiroman¬
tia non est
extra homi¬
nem.