417
TYPOGRAPHVS
vero te quicunque scriptum hoc tuam in Paracelsum le¬
gerint deprehendent, vanum scilicet ostentatorem,
mendacem, impudentem, & rerum de quibus scribis
ignorantissimum. Et vt quod sentio, quodque à doctis
vtriusque sectae medicis audiui in medium proferam,
nemini satisfacis: vterque Theophrastica te prorsus
gnorare affirmat, atque ostentare potius vtramque
medicinam quàm alteram callere dicunt: haec vero
duo hac tua vnica scriptione obtinuisse, vt vtrique in¬
uisus, nullam cum Hippocraticis & Methodicis inijs¬
se gratiam nisi malam, alterum quòd à Spagyricis et
Theophrasticis malè accipieris, tanquam eorum ar¬
tis prorsus ignarus, etiam si omnes solus Theophrasti¬
cos coemas libros solusque possideas, cum eius lingua
ignarus sis, in qua ille fere sua omnia, praeter pauca,
scripsit. At quum ego hîc nullius patrocinium suscepe¬
rim, missos illos faciens quos tu inhumaniter tractas
(quamque & impijssimè leuissimeque fecisse videri po¬
tet, quod & in mortuos & eos illustres philosophos,
de literis optimè meritos, de rebus naturalibus atque
diuinis, qui hactenus apud omnes bonos et doctos commu¬
ni consensu in praecio fuerunt, sine discrimine tanquam
in rudes asinos impudentissime inueberis) ad me ip¬
sum venio, deque me loquar: quem cum tu non noue¬
ris, neque quid in me mentiaris scias, vt elegans videa¬
ris & facundus, calumniarum tuarum flumine, vnà
cùm nobili atque illustri Paracelsi alumno D. Adamo à
Bodenstein, innoluis atque trahis, impostorem mentien¬
do & furem appellans. Non haec in schola philosopho¬
rum maximorum, quibus iam non parem te modò
habe¬