821
260 ANDREAE LIBAVII D.
matum, loci affecti, &c.) illam certam
curationem Neoparacelso deductam esse;
Sed nominat beneficium artis signatae.
Quid hoc monstri est? Ante audiuerunt
anatomen essatam, quę morbos expediret;
an illa eadem est cum arte signata? Non
pinor. Quid ergo: illamne [GR]σημειωτικὴν[/GR] Ga¬
lenicorum medicorum accipit? Minime.
Quid tandem? Operam scilicet ancillarum
meretricum quae scortatorem intromit¬
tunt ad Dominam procorum desideran¬
tem, iuxta Terentianum sensum. Itaque
in posterum ex consilio Neoparacelsi con¬
templabimur Physiognomica, & Chiro¬
mantica; Et per illa non ad hominem perue¬
niemus, sed ad illas res circa quas occupa¬
tur anatomia essata, cui cum aegro nullum.
est negotium. Sic ergo tuto curabimus & be¬
ne. O Paracelsistas cerebri egentes. Vos ne
morbum cognituri curaturique, non aegrotum
sed caminum & carbonariam visitetis? Ac¬
cedite iam aegri omnes, & dicite cui parti
vultis vos in posterum committere; Ga¬
lenicae ne, quae ad vos clamantes aduolat,
& quae ipsi patimini vndiquaque diligen¬
ter explorat; an Neoparacelsicae quae in
Vulcania officina coquit essentias, & in il¬
lis omnia cognoscit: mittit etiam aliquam
particulam vorandam nec dubitat, quin
natura omnia sit recte actura? Non imme¬
rito
Ars signata.
Stolidae Pa¬
racelsicorum [sic]
cognoscendi
viae.