867
COMMENTARII SECVNDI DIALOQVS VII. 441
camenta verò haec soluentia optimè formula syrupi exhibentur,
vt quae faciliùs per corpus distribuantur, aquásque educant,
quàm solida. etsi veteres, & maiores nostri illas hisce tùm euacua¬
re, tùm exiccare conati sint, vt puluere Mezereoni. Cùm autem
medicamenta aquis ducendis idonea sint calidissima, & febres
excitent, melius syrupi forma dantur, quò citius è ventriculo ad
intestina descendant, aquámque faciliùs attrahant. Porrò pluri¬
ma eius generis sunt, sed non pauca ex eis valdè periculosa, quę ie¬
coris, & aliarum partium robur dissoluunt, quale est elaterium,
& omnes ferè tithymalli species, thymelaea, & chamelaea. Notan¬
dum autem, quęnam hydropis species existat. nam etsi in omnibus
aqua contineatur, tamen non ęquali portione. In ascite enim copio¬
sa: in tympanite paucior, plus autem flatuum: eóque illa desiderat,
quae hos discutiunt. In anasarca multum pituitae subsistit: ob
quod incidentibus, aperiuntibus, purgantibúsque vtendùm,
cum ijs, quae aquas ducunt. At si ascites ex intemperie calida, aut
post inflammationem ortus fuerit, medicamenta ista, quae aquas
ducunt, syrupis modicè refrigerantibus, vt ex intybo simplici,
vel composito adiungemus, vel ex cichorio cum rheubarbaro,
liisque similibus, quae iecur aperiunt, refrigerant & corrobo¬
rant: vel hoc pacto.
SERAPIVM AD ASCITEN.
Vuarum passarum vnciae duae: brassicae marinae manipu¬
lus: thymelaeae, chamelaeae manipulus dimidius: seminis hederę
& seseleos, singulorum drachmae tres. In horum decoctorum iu¬
ris colati libra, diluitò syrupi ex intybo simplicis libram vnam, vel
syrupi ex intybo compositi selibram: syrupum facito, qui condia¬
tur cinamomi drachmis duabus, vel nardi Celticae drachma.
OBSERVATIO.
Cichorij species, & herbae capillares, loco syrupi ex intybo
substitui possunt, atque inde syrupus alius confici cum zaccaro
in hunc modum potest.
SERAPIVM EX SPECIEBVS CICHORII
& herbis capillaribus.
Radicis valerianae, rubiae maioris, cyclamini, singulorum
vnciae duae: radicis apij, petroselini, singulae vnciae: intybi dome¬
stici, & syluestris purgati, herbarum capillarium, singuli manipu¬
li: seminis hederae, brassicae marinae, chamelaeae, thymelaeae, singu¬
lorum vncia: vuarum passarum vnciae tres: seminis anisi drach¬
g 3
Aquas duceutia
medicamenta.
Hydrops ascites
Tympanites.
Anasarca.