821
280 ANDREAE LIBAVII D.
subtilia abiiciantur. Nam quod post tot
destillationes & diuaporationes fortissimi
ignis exurgit, id pro essentia habetur, reli¬
quis subtilibus abiectis. Ita faciunt sales
per combustionem, &c. Non ergo crassa
repudiant. Negat Paracelsicos vti crassis
& feculentis veneno plenis. De crassis qui¬
dem iam respondimus. De veneno iam con¬
trarium aliquando fieri comprobemus. Et
primo Xenechdon Theophrasti in peste
vsurpandum ex quibus quęso fit rebus? An non
ex Busone torrefacto, arsenico, albo & ru¬
beo & reliquis? Haec autem sumuntur per
anatomen tuam essatam non resoluta. Vtun¬
tur ergo venenis Paracelsici. Deinde quid
sibi vult axioma illud similia curari simili¬
bus, quod Neoparacelso adeo arridet, vt
etiam contrarium detestetur? An non si in
corpore sit venenum, illud simili veneno
pelli debere? Ita.n.si tartarus peccet adhi¬
bent tartarum: salem in corpore abundantia
sua qualitate molestum, sale profligant, &c.
Sed hoc mittimus, cum Cothurni more
possit vtrique applicari pedi, nempe ad mor¬
bi causam & naturam, quanquam Theo¬
phrastus in manuali velit medicamentum
simile accommodari debere, ad similem mor¬
bi causam: cum non putet colliquari concre¬
tiones tartareas & similes, nisi per similium
essentiam, vt oleo crystalli (quod fit ex eo cal¬
cinato,
In multis
abiiciuntur
subtilia vt
spiritus in
vitro Anti¬
monij, &c.
Paracelsici
vtuntur ve¬
nenis.
Similia an
similibus cu¬
rentur.
Paracelsus
medicinam fa¬
cit similem non
naturae sed
causae morbi
vel morbo.