821
ANTIGRAMANIA. 283
randa sit noxa? Neoparacelso non potest,
quia nec corpus corpore corrigivult pro¬
pter venenum. Dicitur autem ista perfecta
Mercurij purificatio: quem amplius soluit
regali foetido menstruo idem Quercetanus,
Neoparacelso eruditione & experientia lon¬
ge superior. Olcum aeris, stanni, & similium sal¬
tem ad externa conficiuntur. Quid est, quod
non vorentur? Sed sole meridiano clarius
est Paracelsicos Chymicos venenatis vti
pluribus; Quanquam Neoparacelso ali¬
quid largiri possemus, si dixisset ABVTI.
Nos nihil veremur, nec erubescimus pro¬
fiteri, interdum adhibenda ea esse, quae alio¬
quin forent venena. Vsus peritus & circum
spectus, artem ab inertia seiungit plus quam
praeparario Paracelsistarum adeo dubia. Vo¬
cat Galenicos Humoristas. Sycophantae
morsus illi negligere didicerunt. Reponit
nostris notam ignominiae. Sed quo argumen¬
to? Promittit paulo post, quanquam non dee¬
rat in paulo praemissis, Sophisma crassitiei
& foeculentię, quod telum nimis obtusum esse prae¬
sentit. Sed expectemus virum. Argumentare.
Qui certissimas habent doses medici
sunt inculpati. Paracelsistae habent &c.
Ergo inculpati sunt medici.
Negant propositionem pueri cum as¬
sumto. Illa enim elencho [GR]κατά τι[/GR] vacillat, &
accidentis: hoc falsum est. Sed conprobat:
Qui
Galenici ve¬
nena possunt
salubriter
surpare.
Conuitia in
Galenicas.
De certitu¬
dine dosium
Paracelsica¬
rum[sic].