867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS VII. 447
etiam, & Galenus eiusmodi remedia prae caeteris commendasse le¬
guntur. MATHETES, Quod serapium huic respondet? GERON,
Ex aceto simplex, & compositum: vulgò acetatum, vel acetosum.
SERAPIVM EX ACETO SIM¬
plex Mesuae.
Aceti ex vino albo, valentéque librae tres: zaccari, quod
qua clarum factum sit, librae quinque: in vase factili benè exco¬
cto, aut lapideo inferuere ad serapij spissitudinem debent. MA¬
THETES, Hanc compositionem non intelligo? GERON, Ex aquae
fontanae libris quatuor, zaccari librae quinque, in vase fictili vitre¬
ato ad dimidias igne lento sine fumo coquantur: sic vt semper spu¬
ma aufferatur, tandémque aceti albi clari, librae duae addantur.
Alij zaccarum cùm aceto coquunt, despumandóque purgant,
nec aliter clarum reddunt. Quod si quis serapium leniter acidum
velit, aceti libras duas: si mediocriter, tres: si valentissimè, quatu¬
or imponit. Saepè intra duas libras consistimus, pro vt morbus,
& aegri naturà exigit. MATHETES, Quibus morbis conuenit? GE¬
RON, Biliosis febribus. nam bilem tenuitate, & calore furiosam
compescit, extinguitque: crassos autem humores extenuat, inci¬
dit: obstructiones aperit, vrinas ac sudores mouet.
SERAPIVM EX ACETO CVM RADI¬
cibus compositum.
Radicum apij, foeniculi; intybi singulorum vncia: seminis
apij, foeniculi, anisi, singuiorum vncia: seminis intybi semun¬
cia: omnia lento igne ad dimidias, ex decem aquae fontanae libris
coquantur. Iuri colato zaccari repurgati pondo tria: aceti
albi pondo duo adduntur. Rursus incoquendo ad serapij spissi¬
tudinem rediguntur: interdum acetum omittitur: atque tunc of¬
ficinis dicitur serapium ex duabus radicibus sine aceto, quod ex
quinque vrinae ducendae proprijs duas habeat. Sin autem ace¬
tùm recipiat; tunc serapium acentosum, ex duabus radicibus cum
aceto, aut ex radicibus confectum vocatur. Auicenna id ex semi¬
nibus appellat. MATHETES, Quid huic serapio tribuis? GERON,
Crassam, & contumacem bilem, pituitánique incidit, abstergit,
iecoris, lienis, & renum obstructiones aperit: vrinas promouet:
febres compositas, & spurias discutit: affectibus frigidis sine ace¬
to accommodatior: vteri vitijs, & ventriculo frigidiori, neruo¬
rumque malis, & melancholicis, tum hoc, tum superius noxium
est: nisi extenuandi, incidendi, & aperiundi causa exhibeatur: vt
in quartana, & lienis obstructione Galenus praecipit.
Vsus.
Vires.