821
324 ANDREAE LIBAVII D.
acidis aut stypticis anorexiam breui curare.
Languido ventriculo & flaccido styptica
conducunt; quia virtutem vniunt, substantia
qua fronte coarctata. Ita nos Spiritum vitrioli, &
vulgata illa ex Myrto, myrobalanis, rhibi¬
bus, berberibus, cerasiis &c. comperta ha¬
bemus. Quis autem nobis fidem faciat, te
appetitum, cuius vis in orificio ventriculi
maxime est, irritasse; & coquendi vim vna
presso symptomate? O te felicem medi¬
cum, si leui symptomate, & eo quod expe¬
ditum & promtùm est in ea parte, ad quam
subito vis integra medicinae potest perue¬
nire, sublato, totos curas morbos SVBITO.
Forte nec morbus affuit; sed saltem affe¬
ctio. Ne autem tu tua nobis miracula tan¬
tum oggannias, reponimus tibi nostri
Gesneri curas, & Helidaei, & Albucasis,
Zuingeri & aliorum, quorum Nepenthes,
& diuina & arcana nulli reuelanda maiora
in ventriculi doloribus, & omni alia aegri¬
tudine dolorosa praestiterunt miracula,
quam tu vnquam sale tuo efficere poteris.
Require nostrorum scripta; & potissimum
adhuc viui Rulandi senis centurias perle¬
ge. Inuenies tuam gloriam ne vmbram qui¬
dem esse, ad laudem illius. Verum ineptus
sum qui tibi fugitiuo sacerdoti, opponam
illos viros magnos. Hoc responde: Vir¬
tus in
Si styptica
vis retulit.
[GR]ἄρεξιν[/GR] videat
qua fronte
suprae iactet
Chymicos
non nisi es¬
sentiis vti
& occultis
qualitati¬
bus. In qua
materia
strictio sit,
notum est,
quae etiam
sit qualitas
&c.
Hellerij, Fer¬
nelij. Rubei,
Thadaei Mon¬
taeni &c. vi¬
de epistolas
medicinales
& curatio¬
num libros.
M. Rulandi
senioris cen¬
turiae.