821
326 ANDREAE LIBAVII D.
rumpebantur. Iniiciebatur Clyster. Di¬
ctum factum conualuit; nec tibi tam suspe¬
cti sint nostri clysteres de quibus scribis
quod noueris multos, qui animam sub co¬
rum applicatione exhalauerint. Alius prae¬
plethora iam iam apoplexia erat iugulan¬
dus. Accescit barbitonsor, & secta vena
momento restituit. Nouimus virum am¬
plissimum, cui enterocele extra peritone¬
um prominens ingentem pariebat crucia,
tùm. Accitus lithotomus, reposuit intesti¬
num. Mox risit. Ecce Iron. Eiusmodi can¬
tilenas tibi canere possem plurimas, in qui¬
bus tanquam in speculo videres te similem
vix, ac ne vix quidem parem esse euulsori¬
bus dentium, barbitonsoribus, Clysterum
applicatoribus, lithotomis, Iudaeis, & hu¬
ius fecis homuncionibus. Ote laeuo coelo
natum. Sed ad rem. Non immerito suspe¬
ctus es cum dicis, illos tuos aegrotos abie¬
cisse omnem spem sanitatis, (si quid veri
in hoc est) subito autem restitutos, cibo
delectatos fuisse. Tam subito non restitu¬
untur desperati, nisi miraculo diuino, aut
in extremorumpericulosissima adhibitione,
vbi tamen ad mortem potius quam sanita¬
tem spes est, nec tam subita virium redin¬
tegratio, licet in spem vitae, metus mo¬
mento sit conuersus. Occurrunt autem
etiam nobis interdum adeo impotentes &
pusil¬
Clysterum
vis praesenta
nea inter¬
dum.
Paracelsicus
exaggerat
curam suam,
vt laus sua
sit maior.
Fides suspe¬
cta.