867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS VII. 453
SERAPIVM EX NYMPHAEA SYM¬
plex Mesuae.
Florum nymphaeae librae duae: in aquae fontanae libris
quinque modicè coquantur: zaccari librae tres & dimidia iuri co¬
lato addantur. mixta omnia in serapij formam rediguntur. Actua¬
rij Nymphaeo zaccar huic respondet. Serapium istud valdè refri¬
gerat, humectátque: atque ea de causa biliosarum, ardentium¬
que febrium ęstus, capitísque calores, vigiliásque, ex acri humore
ortas discutit, sitimque tollit.
ALIVD EX NYMPHAEA COMPOSITVM.
Florum nymphaeae vnciae duae: florum vngulae caballinae
aquaticae, psyllij integri, acidulae, singulae vnciae: seminum cucur¬
bitae, citreoli, cucumeris, melonis, singulorum semuncia: semi¬
num lactucae, intybi domestici, & agrestis, portulacae, singulo¬
rum drachmae duae: radicum foeniculi vncia: in ordei decocti iu¬
rem, quanto opus est, coquantur. Iuri colato addatur zaccari libra:
aceti albi, vini punicorum acidorum, singulorum vnciae duae: re¬
digantur in serapij crassitiem. Id postea santalis luteis, & spicanar¬
di, singulis drachmae instar conditur. Ad eadem efficax est, qui¬
bus simplex conuenit. quanquam hoc validius existat. MATHE¬
TES, Quae serapia his succedunt? GERON. Ea, quae humores edu¬
cunt, purgántque, vt
SERAPIVM VIOLACEVM EX DILVTO
Violarum librę quinque: nouies, vel pluries in aqua calente
macerantur: dilutum earum cum aequali zaccari albi & clari men¬
sura, in serapium redigitur. Quatuor eius vncię modicè purgant:
febribus ardentibus, & biliosis, sitíque inexhaustae succurrunt.
ALIVD EX SVCCO VIOLARVM.
Succi violarum librae tres, cum Zzaccari libris duabus in se¬
rapij spissitudinem deoquantur. Hoc minus quidem est, quàm
prius, magis autem efficax existit, bilísque acrimoniam obtundit,
& calidis thoracis affectibus medetur.
SERAPIVM EX ROSARVM DILVTO
Rosarum persicarum, quas Galli incarnatas vocant, albo ru¬
bentium, librae sex: in aquae calidae libris quindecim vase vitreo
seu fictili vitreato obtectóque per horas octo macerantur: post¬
haec exprimuntur reijciunturque: ac rursus aliae recentes diluto
calefacto induntur, idque vulgato modo septies, aut nouies: non
h 3