821
346 ANDREAE LIBAVII D.
Ad Hermodact. Oleum Cymini & Charyoph.
ad Lathyrin Oleum amygdal: dulcium, &
sic deinceps? Qui de lapide Philosoph.
scribunt, corrigunt eum cum Spiritu vi¬
ni, & praebent cum cibo potuque vt plu¬
rimum; rarissime vero solum & per se.
Paracelsus quam multa miscuit? Extraxit
quidem plurimas essentias; at quas per se
adhibuit? Lege septimum librum archi¬
doxorum de specificis. In his nullum est
simplex, praeter illud quod ad suffocatio¬
nem matricis est. Et vt exemplum in prom¬
ptu sit, accipe specificum purgatiuum.
[[Recipe Magisteria Tartari
Vitrioli an.]]
Misce: adde quintam esse; Croci ad
ęquas partes. Digere per pelicanum
in arena per mensem: serua.
Quid iam Neoparacelse? An tuus an¬
tesignanus non fuit peritus artis tuae essa¬
tae, & signatae? An illi defuit simplex pur¬
gans? Sed quaeso expedi nobis causam
cur coniunxerit magisteria duo An vnum.
non satis purgabat? Sed audi prolixius.
[[Recipe
Opij Thebaici. yj
Succi arantiorum
Limoniorum an, lib. 5. ß.
Cinamon.
Charyophill: an zß]]
pul¬
Lapid. Phil.
cerrectio.
Paracelsus
componendo
corrigit.