147
66 PORTIO
Authoris excusatio de multifario uocabulorum usu in Vo¬
archadu'mica facultate. Caput nonum, & ultimum.
Quum (sanè) fore arbitramur, lector
solertissime, cum Voarchadu'micam fa¬
cultatem uocibus ei consentaneis hacte¬
nus explicuerimus: ut nobis ueniam
praebeant eruditi Grammatici: uti so¬
lent caeteris disciplinarum professori¬
bus, si quippiam hoc in nostro uolumine scriptum, aut ob¬
soletis (ut aiunt) uocabulis praeter, uel contra Maiorum
decreta dictum sit. Id enim non temere: seu negligentia: igno¬
rantia ue factum putent. Sed iure nempe ipsius professio¬
nis ita exigentis euenisse. Aut forsan tollendae aequiuo¬
cationis gratia ipsius uocis: uel saepius indicandae uerio¬
ris proprietatis occasione, uocem quampiam usurpatam
fuisse: qua promptius aliquid arti consentaneum, ac prae¬
ter solitum usum, ueros tamen conceptus praeseferente
decuerit enucleasse. Quandoquidem nulli authorum (no¬
stro non solum iudicio: sed communi omnium consensu)
in quacunque scribentium facultate hoc negatum existit:
quin nonnullis, ac ueluti propriis terminis uti liceat: atque
suum seruare stylum: ne proprios artis illius excedere, uel
egredi limites (quod omnino profanum esset) uideantur.
Cui (sanè) ueritati aptissime astipulatur illa peripateti¬
corum