821
ANTIGRAMANTA. 349
tos ille sapientulus putat homines, vt Spi¬
ritum vini porrigentes, nesciant spiritum
esse; aut baccas lauri credant esse pilulas
caprarum. Sed hoc conuitium nulli com¬
petit, nisi Paracelsicis. Dum enim per tot
menses digerunt, vrunt, calcinant, destil¬
lant, cohofant, descendunt, imbibunt,
sublimant, & nescio quid aliud agunt, re¬
uera nesciunt quidnam effectum sit per
tot labores. Haec vt verum esse putes, in¬
spice diuersorum operas. Salem alius hoc
putat esse; alius illud; alius Magisterium;
alius primum ens; alius tincturam, alius
aliud. Argumento esto sal Neoparacelsi,
qui tota natura distat a sale veneris. Ita
quod ex coraliis fit; aliis est sal, aliis Tur¬
bith, aliis quinta essentia, aliis magisteri¬
um quae tamen omnia sunt formis & viri¬
bus vt aiunt discreta sicut & praeparandi
modis. Liquor inde factus aliis est oleum;
aliis Spiritus, aliis aqua; nobis reuera est
aqua aut mista in aquiformem substanti¬
am solutio, id quod indicat coagulatio per
aquae diuaporationem. Nec ignorat ipse
aduersarius istam artis suae inconstantiam.
Itaque aliorum praeparationibus fidem
suam alligare non vult. Et est certe rerum
multarum ea conditio, vt variis operandi
modis in mille species prompte possint
mutari, quarum nulla est id, quod ante
fuit.
Paracelsici
vertigine
perarum mul¬
tiplicium
acti, ignorant
quid faciant,
& propinent.