821
ANTIGRAMANIA. 351
licia quis laedatur: Ita argentum in cineri¬
tio & copella ad purum vrunt. Si fuit vir¬
tus in minera seu vena integra; cur iube¬
tis aurum & argentum excoctum sume¬
re? Cur Paracelsus alias iubet auri essen¬
tiam colligere, & Mercurium antequam
coagulatur? Idem ille in Marcasitis crudis
longe nobiliorem quaerit essentiam, quam
in coctis ex quibus exhalauit. Attamen
alias etiam has sumit. Cedo mihi Paracel¬
sistas decem. Secludam omnes; iubebo¬
que operari sigillatim, & efficere essenti¬
amantimonij. Ni tot res exhibebunt, quot
sunt numero, ausim sponsione certare.
Alius afferet regulum antimonij; alius
vitrum; alius crocum per descensum, ali¬
us per ascensum; alius calcem, alius subli¬
matum florem album; alius terram cine¬
ream; alius croceam & nescio quae alia. Si
iusserim eosdem mihi praeparare, Mercuri¬
um Philosophorum; & auri sulphur quam
putas illos discessuros? Nouimus, qui
Dornesij praeparationes naso suspendit,
obunco, & Paracelsum, si viueret, scribit à
se disciturum. Dornesius, vicissim pun¬
git alios. Neoparacelsus suas praedicat.
Crato ait Paracelsum deprauasse vere
accepta ab aliis. Porta suo modo co¬
quit supplantando item Paracelsum &c.
Ander¬
Chymia Pa¬
racelsica [sic] to¬
tuplex quo¬
tuplices la¬
boratores.