821
ANTIGRAMANIA. 359
hoc non potest ferre Neoparac. aut con¬
fundat omnia, commedatque pro rosa man¬
dragoram; pro bethonica euforbium &c.
aut circulo describat, & digito ostendat,
quaenam fęmina in vniuerso animalium gene¬
re sit paritura hoc anno; & quae arbor sit
mille poma exquisitae similitudinis geni¬
tura. Interim sciant studiosi, istos gradus
descriptos esse saltem in manifestis quali¬
tatibus primis, quae & tractiles appellantur;
eas autem tam in simplicibus, quam in con¬
temperatis non tantum tactu sed & aliis sen¬
sibus exploratas; non quidem primo; sed
consequenter, & ratione cum sensu con¬
currente. Vnde effectus, color, odor, ari¬
ditas, pinguedo & alia coaceruata multam
medicinam iuuerunt. Eadem ratio obser¬
uata est in secundis seu materię affectioni¬
bus. Vires autem illas occultas, norunt abs¬
que Neoparacelso sic exacte in ordinem re¬
digi non posse, quanquam & in his quae per¬
petua sunt, aliquae notatae sint classes, vt de
venenis, purgantibus & aliis constat. Multo
minor Neoparacelso certitudo esse de vi¬
rium gradibus potest, vt qui fallaci praepa¬
ratione peragentia violenta non raro de
cipitur; elementaria vero credit a se prorsus
extirpata non requiri ad medicandum, quo
argumento vesania hominis patet. Viru¬
lentae insaniae est, quod eructat nos putare,
artis
Z 4
vt sit aliquae
potius regu¬
la quam nulla
reuocati.
Vires occul¬
tae.
Etiam occul¬
tarum ali¬
quos ordines
notatos esse.
Dementia
Paracelsici.