821
ANTIGRAMANIA. 361
men specifica & appropriata quę sola pro¬
bas, non vbique inuenies. Et si ex quauis
re obuia posse te per chymicas exaltatio¬
nes proprias medicinas facere putas, insa¬
nis delirasque totus. Onos laeuos qui ta¬
lem genesin non habuimus, quanquam
eodem coelo aliqui nati sumus, quo Para¬
celsistae. Attendat tamen Neoparacelsus
ne fallatur. Cum enim repudiet exotica,
velitque per patria curam fieri; si forte Er¬
furdia vocetur Rhodolphopolin; quorum
illa vltra syluam Thuringiacam, haec in ra¬
dicibus sita est, atque adeo differt loco non
parum, caueat ne longos menses in prae¬
paratione, aut etiam congestione medici¬
narum consumat; id quod aegro minus fu¬
turum esset vtile. Confectis enim pridem
Erfurdiae non potest vti alibi, propter lo¬
corum dissensum, vt stolide garrit. Ex ter¬
tio methodi Galenicae, nostrae composi¬
tioni, vt putat, aduersantem exscripsit
sententiam. Galenus ibi agit cum Thessa¬
licis de vlcere curando, & rationem compo¬
sitionis eorum examinat. Componebant
autem illi per [GR]σύμβασιν[/GR] suam ostensis me¬
dicamentis vel per insomnia, vel fortuitam
confusionem, vel computationem & enu¬
merationem quandam aut coniecturam,
hoc profuisse huic, illud illi, nec vnum
competere omnibus: Itaque esse ex singu¬
lis
Z 5
De loco Ga¬
lenico con¬
tra composi¬
ta.
Thessalico¬
rum compo¬
sitio.