821
366 ANDREAE LIBAVII D.
Quomodo autem occultas vires cogno¬
scamus & discernamus a manifestis, satis
supra dictum est. Sufficit hic Neoparacel¬
si mendacium indicasse. Dictum & de tyran¬
nide est. Omen illud fati tyrannici hacte¬
nus saepe experti sunt Paracelsici. Si nescit
exempla, repetat ea ex historiis. Epilogus
huius partis foetore Neoparacelsico ornan¬
dus fuit, ne parum immodeste se gessisse
perhiberi possit. Sanos ait nauseare no¬
stra; Ergo multo magis aegrotos. Stulti ho¬
minis, stulta censura. Sani non opus habent
medico; cumque illorum natura simili con¬
seruari gestiat; contraria merito respuit.
Non tamen id verùm est vsquequaque: Etsi
enim medicinam respuunt; non tamen
semper medicinae materiam. Gaudent
nim vino plures sani, etsi illud sit medici¬
na multis aegrotis, &c. Equidem sanus non
ita abhorream medicinam sumendam mihi
aliquando aegroto, quanquam non iam ap¬
petam. Diuersa sunt non appetere, & nau¬
seare. De copia supra dictum est; & telum
repulsum in cerebrum Neoparacelsi & ven¬
trem. Adhuc patuit falso negasse aduersa¬
rium quid demus nos scire, & id crimen
recte tributum esse Paracelsicis. Patebit
autem idem etiam in sequentibus. Nunc
de Quanto. Negat nosse Galenicos quan¬
tùm dent, hoc modo:
Qui
Paeracelsici
multi poenas
tyrannicas
persoluerunt.
Nauseae Ga¬
lenicorum.
Manifestum
delirium.