821
ANTIGRAMANIA. 375
tialis, quae facit vt mistum sit id quod est.
Si ergo iam Paracelsicus dat partem mi¬
sti, hoc est, salem, mercurium, sulphur,
entia prima, elementa, tincturas, &c. pro
ipsa misti essentia, necessario aut decipit,
aut ignorat se aliud dare ab eo quod fuit.
Nolunt autem audire deceptores. Igno¬
rant ergo quid dent. Deinde nec viribus
possunt ea esse iisdem cum corrupto.
Nam vires misti extra misturam non sunt.
Insuper si vera specifica iactant se confi¬
cere, id quod noster aduersarius hic ad
ratum ingeminat, non autem rei specifi¬
cum est id, quod ex soluta crasi emersit;
falsarij sunt iterum, aut turpes rerum
ignoratores.
Verum depurent saltem citra solutio
nem mistionis, dicimus primum omnes
eorum modos ita comparatos esse, vt trans¬
mutent potius rem in aliud, quam depu¬
rent, aut in ipsa depuratione aberrent.
Etenim cum depurationem instituant non Paracelsico
per altercationem principaliter, sed per
segregationem, at necessario accedat al¬
teratio violenta, & in segregata fece te¬
stimonio ipsorum nihilominus restent
purae aut purificandae essentiae, ut Querce¬
tanus, Porta, Dornesius, Paracelsus, &c. de
sale sulphure, oleo, & quae ex fecibus eli¬
ciunt, affirmant, necesse est ingentem erro¬
rem
Aa 4
Vis misti ex¬
tra mistionem
non sunt.
II De pura¬
tione.
Paracelsico¬
rum depura¬
tio potissimam
partem es¬
sentiae abii¬
cit.