821
ANTIGRAMANIA. 379
quas vocas [GR]ἰδιότητους, ἀῤῥήτους[/GR]. Essentia autem,
& hae ipsae qualitates quia nullis sensibus
patent, & ob id etiam ineffabiles dicun¬
tur; nullum relinquunt sensibus locum,
in cognoscendis; illis; Vnde omnia tribue¬
bas praeparationi Essatae. Nunc etiam hoc
addis; influentiam caelestem quotannis ean¬
dem non esse: Nec potes negare vnicuique
indiuiduo esse vim determinatam, quae sit
cuique propria. Quanquam enim Anti¬
monij vnius qualitas generica ratione re¬
spondet qualitati alterius; Et sic helenium
hoc consentit illi [GR]κατὰγένος συνώνυμον[/GR]; ta¬
men huius determinata vis, & forma vlti¬
ma non est illius. Et ipsa quoque influen¬
tia (quae vestra & omnium astrologorum
vanorum sacra est anchora) quanquam sit
vniuersalis, determinatur tamen directio¬
nibus ad loca non tantum, sed & loci partes
& indiuidua, ita vt nihil possit agere, nisi
pro cuiusque dispositione ad patiendum. His
ita constitutis & immotis; dico te omnino
nescire, & quid & quale & quantum in tuis
medicinis. Quod enim vides, id non putas
hoc esse, quod daturus es. Et postquam ex¬
traxisti; seu redegisti ad essentiam; scis multo
minus. Nam notae illae & characteres sunt
destructi; Et licet sensibus alias conce¬
ptas velis aestimare; illis tamen fides nul¬
la est apud te, quia nullis nisi specificis
vteris,
Paracelsica
essentia est
specifica qua¬
litas ab om¬
ni elemento
separata.
Haec non in¬
currit in sen¬
sus. Ergo nec
essentia.
Quod in sen¬
sus non in¬
currit, de co¬
nulla habere
potest scien¬
tia. Ergo es¬
sentiae Para¬
celsicae ne¬
queunt sciri.