821
392 ANDREAE LIBAVII D.
rum maxime insaniens fuit Thessalus, in
DEVM impius; in naturam contumelio¬
sus, omnium bonorum osor; qui vna cum
temulentia spirituum malorum commercium
perpetuo coluit; &c. sed eum ex virtuti¬
bus ornarunt tum alij multi, tum nuper
qui istud tuum impurum scriptum primus
condemnauit confutauitque medicus do¬
ctiss. peritissimusque Hubnerus. Sed qui
sit vt iterum tuae conditionis turpiter sis
oblitus? Vbi tuus vulcanus? Galenum al¬
legare aduersus nos non potes, qui neque
eruditione neque ingenio assequi eius scri¬
pta vales; Et si istis facultatibus instructus
esses; inuidia & odium tibi oculos pridem
ita excaecasset, vt minus in ipso videres,
quam in picta tabella Thamyris. Nostra
confessione dementer abuteris. Quanquam
enim malo vsu quaedam nocere fateamur;
& vires interdum non respondere diaetae:
non tamen dedimus tibi omne nocens ve¬
nenum esse. Abi ergo cum tuo insulso pa¬
ralogismo [GR]ἐς κόρακας[/GR]. Audiuistis sophisma;
Percipite nunc etiam aspersa ornamenta.
Dicit nos porrigere venenosa, quia
cruda & indigesta. Quid si tibi sitienti da¬
remus vini maluatici, aut saltem aquae fon¬
tanae potum, num venenum dedissemus?
Posset istud videri. Nam prunas canden¬
tes cumulatim capiti ingessissemus, a qui¬
bus
Paracelsus
dissolutus
scurra.
Qui cruda
dat, non sta¬
tim dat ve¬
nenosa.