821
410 ANDREAE LIBAVII D.
[GR]δικείων ὐσιῶν αἱ ἐνείργειαι[/GR] &c. in digestione
non seruantur sigillatim actus substantia¬
rum suarum, sed reducuntur ad vnam quan¬
dam communem formam & crasin: id¬
que machinari Galenici didicerant ex mi¬
stione naturali. Corrigentia ergo cùm
agunt in reliqua, & vicissim ab eis patiun¬
tur; ad innoxiam reducuntur potentiam,
quam experientia postea salutarem ho¬
minibus vlu annotauit & comproba¬
uit. Itaque composita non iam sunt actu
plura simplicia; sed vnum numero mistum.
Si formae singulares non manent, ergo
nec materiae vltimae: & vanum est, quod
corpus corpori additumvenenum augeat,
Mutatione enim ad nouam essentiam fa¬
cta non iam manet vetus. Sed & falsum
esse ex superioribus patuit, nos vti corpo¬
ribus venenatis pro correctione, quanquam
interdum venena, interdum alia nocitu¬
ra corrigamus, non omni noxio veneno
existente. Itaque bis stultus Neoparacel¬
sus est, qui & supra compositiones repre¬
henderat, & iam correctiones conuel¬
lit. Illae vero misturae, ad vsum pro sim¬
plicibus adhibentur, si quid molesti ad¬
huc habent, nouis ad facilitatem adducun¬
tur ingeniis. Ita ex Theriaca facimus The¬
riacalem aquam, & acetum & alia: Ingra¬
tum eius saporem emendamus gratorum
mistu¬
Corpus corpo¬
ri additum
zon auget ve¬
nenum.
Mista in vsu
sunt instar
simplicium
quibus sunt
potentiae plu¬
res.