821
ANTIGRAMANIA. 413
ebrij sui Paracelsi. Non iuuabitur etiam si
dicet, coctura illa foci venenum separari.
Cùm enim ipso teste feces abiiciendae ve¬
nenum retineant, vtpote quod in corpo¬
re vult esse, ipse verò non expressa edat
sed olera cum iusculo; nunquam effugiet
virus. Si nolit in fecibus manere, sed in li¬
quorem abire; caueat iusculo. Sin halitu
dissipari, vitet oua, & quaecunque cruda.
Monemus autem studiosos, vere aliquan¬
do in iura deponi venenosam qualitatem,
sicut in omni infusione solent corporum
vires animaduerti. Ita ius ellebori, Thy¬
melaeae, & aliorum solet abiici. Ita & po¬
mum & raphanus aliquando in quo surcu¬
li suspectorum sunt assi, non solent venire
in vsum. Sed ex his colligere & hoc est. Cum
Paracelsici trita soleant macerare & in li¬
quorem vires euocare; eumque postea ab¬
iectis crasiis decoquere & destillare, vsque
ad essentiam dictam; non verum esse quod
garrit Neoparacelsus in fecibus venenum
esse. Non enim omne venenum fixum est.
Sed multa volatilia, ex quo genere etiam
est Neoparacelsi spiritus. Verum enim¬
uero illi succi tunc venenati sunt, cum
psa res talis; veluti in Tora, quam tradunt
tamen substantia tota citra noxam edi; At
si succus saltem sanguinem ontigerit; prae¬
sentaneum esse venenum. Quod ipsum de
hispa¬
Paracelsus
totas noctes
potans & vo¬
rans non pu¬
tauit corpo¬
ra esse vene¬
na.
Venenata
qualitas in
ius infusio¬
nis deponi¬
tur.
De magiste¬
riis Paracel¬
sus scripsit,
quod per ea
tota corporum
quantitas fi¬
at magiste¬
rium: vbi hic
venenum in
corpore cras¬
se? Mercuri¬
us sublima¬
tus prorsus
damnat istam
artem Neo¬
paracelsicam.