821
ANTIGRAMANIA. 415
saltem peregrina eaque crassiuscula remo¬
ueantur notum est. Ita sublimatio & lotio
mercurij; sublimatio sulphuris & aliorum,
quid aliud praestant? Atqui Paracelsici [sic] dant
cum vino, cum iusculis, & aliis corpulentis.
Specificum odoriferum ingreditur, Ambra,
muscus, Sybeta, & alia integra, nec fit se¬
paratio. Paracelsus ergo in artem sui disci¬
puli peccauit. Dornaeus talem facit com¬
positionem ex salibus, Recipe Salis auri: Salis
antimonij; melissae an. y5. Salis communis
puri; Salis petrae y viij misce: Ede super pa¬
ne. In hac corpora sunt crassiora sal vulga¬
re, & petrae; quanquam & reliqua non sint
spiritus. Non possunt edi per se. Itaque pa¬
nis additur; venenum nempe veneno, cen¬
sore Neoparacelso. Examinet autem ille
censor hanc Paracelsi compositionem
aduersus pestem in lib. de Tartaro: Re¬
cip. Vini ardentis & correcti vncias de¬
cem. Specierum ducis, lithon tribon, Be¬
zoar singulorum semunciam, Theriacae
Alexandrinae mithridati selecti an: Vn¬
ciam cum semisse. Misceantur. Dosis est
vncia vsque ad tres. Haec. Paracelsus
composuit, quae ne dicas secundum es¬
sentiam intelligi debere, magnitudo dose¬
os arguit. Non enim Paracelsicae essentiae
vorantur ad vncias duas vel tres. Itaque non
fecit magister, secundum genium nostri
sophistae
Specificum
odoriferum.
Ad pestem
Paracelsi an¬
tidotus.