867
COMMENT. SECVNDI DIALOGVS VII. 473
purgant, & leniter ipsum astringunt, vt rheubarbarum: quod ideò
iecoris anima dicitur, & succus rosarum. nam bilem euacuant, &
viscus astringendo corroborant. Scammonium verò, quanuis
bilem purget, tamen quia astrictione caret, iecori aduersatur, nisi
in malo cotoneo (vt Galenus docet) coquatur, aut cum myroba¬
lanis exhibeatur, vt Auicenna praecipit. Stomachica & gastrica
nuncupantur, quę ventriculi humoribus abstergendis citra eius
subuersionem, resolutionemque conueniunt. Qua de causa me¬
dicamentis pituitam ex ventriculo (in quo illa plurimùm ob cru¬
ditates colligitur) ducentibus, rectè adduntur odorata, & quae
stomacho congruunt. Agaricum in pastillos redactum valdè ei
conuenit, vt rheubarbarum, myrobalani, & succus rosarum
strictionis gratia. Turpetum verò, colocynthis & scammonium,
maximè illi aduersantur. Hiera picra Galeni, alome, & quaecunque
15 ex odoratis, aluique excrementa ducentibus componuntur, ven¬
triculo prosunt. Ita serapium absinthij, & per se, & ex vino, siue
ex cotoneorum succo ad bilem abstergendam, & ventriculum
roborandum valet. Arthritica medicamenta sunt, quae pitui¬
tam ab articulis detrahunt: sic vt eis quaedam illam incidentia, &
validè soluentia addantur sicut in pulmonis vitijs, zinziber, her¬
modactyli, been album & nigrum, semen rutę agrestis, & sal gem¬
mae. At his vtendum est in illis tantùm morbis articularibus, qui
per humorum decubitum generati sunt. In vitijs autem, quae ex
defluxu prouenerunt, aut quorum influxus iam constiterit, cor¬
pusque plenum recrementis adhuc extiterit, ab eiusmodi medica¬
mentis abstinendum est. MATHETES, Quae pulmonis affectibus
exhiberi solent? GERON, Quae materiam modò fluentem euacu¬
cuant: non autem eam, quae articulos obsidet. nam haec externis
potiùs discutienda est: ficut quae in penitioribus partibus, ventri¬
culo, & intestinis valdè remotis collecta est, multò commodiùs
vel per vrinas, vel per sudores euacuatur. Quinetiam arthritica
vteri affectibus inflammationis expertibus, & renibus, alijsque ad
modum longinquis membris conueniunt: quia hęc meatus suos
excrementorum euacuationi accommodos habent. Satis autem
est in illorum membrorum morbis redundantem corporis ma¬
teriam auertere, eamque per loca idonea educere: quae autem in
vtero sunt, per eius meatum: quae renibus & vesicae inhaerent,
per vrinas. MATHETES, Quae potionum expurgantium formu¬
lae ad singulos humores idoneae existunt? GERON,
POTIO AD BILEM EX DILVTO.
Rheubarbari exquisiti drachmae duae: cinamomi drachma
semissis; myrobalanorum flauorum semuncia: macerentur in
k
Hepatica.
Rheubarbarum
iccoris anima.
Scammonij vsus
Stomachica
Artbritica.
Morbi articula¬
rij alij ex deflu¬
xu, alij ex decu¬
bitu humorum.
Pulmonis affe¬
ctibus quae ido¬
nea sint medica¬
menta.
Arthritica.
Potionum ex¬
purgantium for¬
mulae.