821
436 ANDREAE LIBAVII D.
modatione, &c. Patet ergo Paracelsistarum
anatomias non adimere purgantib. vene¬
num, si quod habent, sed potius illud iuua¬
re. Deinde si tollitur venenositas praepa¬
ratione chymica Paracelsistarum, frustra ad¬
dunt correctiones. Sed illi homines nihil
agunt temere, qui totam naturam intus forisque
contemplantur ad amussim, & sciunt quib.
praeparationibus quousque perueniant, &
norunt omnia etia non cognito morbo e
natura patientis, cum satis iudicent hominis
membra spectasse in macrocosmo, si fas
est credere. Necesse est ergo vt correctio¬
nibus suis fateantur venenum adhuc inesse.
Et quid sibi vult Paracelsus, cum magiste¬
rium tartari, & vitrioli coniungit, additque
eis croci essentiam? Crocus cor hominis est.
Defendere ergo cor vult ab illorum malitia.
Ita Quercetanus extractum Euphorbij cor¬
rigit Alcoole sacharino (spiritu vini sacha¬
rato) oleo mastichino, anisi: & essentia co¬
raliorum. Ita in reliquis. Eat nunc Neoparac.
& sesquipedalibus encomiis celebret suas
praeparationes. Thomas Muffetus Anglus
sponsionem facit, ni omnia etiam praesentatis¬
sima venena velit vorare, si saltem sint fixa.
Loquitur ille, vt possit euadere. Nam fixa om¬
nia reddere, vt eius censurę satisfiat, res ma¬
gni laboris est: & corrumpitur res, & in aliam
mutatur millies, antequam eo perueniatur.
Et
Correctio Pa¬
racelsica
stendit in
praeparando
non subla¬
tum esse no¬
cens.
Exempla cor¬
rectionum.
Th. Muffeti
confidentia.
Fixum red¬
dere diffi¬
cile.