821
ANTIGRAMANIA. 441
diaetae ratione istud ita notum est, vt non
egeat multis verbis. Eius enim correctio¬
nis praesidio portenta terrarum, inquit
Plinius, in Ganeam vertunt. Comedunt
terrae vlcera, fungos cum pipere sale & vi¬
no praeparatos, quae si non addas, impune
vsum non ferunt. Neque enim iuuat eos
ventriculi naturalis Chymia, quam sibi
somniat Neoparacelsus. Simili arte ranas,
cochleas terrestres, ostrea &c. concoquunt:
anguillas digerunt, & alia. Aegrotis igno¬
tùm non est, quin & Apiciis Italicis, quid
nimio vini feruori praestet aqua, & nix. Et
ipsum vinum natura ita contemperauit,
vt sit ad potum aptum. Chymici cum per
destillationem separant phlegma, quod
corrigendo feruori & subtilitati erat,
stendunt facto ipso quaedam posse corrigi
per admistionem corporum. Spiritus vi¬
trioli nudus & correctus acidus (sicut lo¬
quuntur Chymici) acerrimus est, adeo vt
etiam viderim, cui praeroserit digitos, Et
vulgo soleat haemodian potantibus conci¬
liare. Praebe autem eum cum syrupo rosa¬
ceo & aqua chamaemeli; aut confunde di¬
midium scrupulum cum aqua pura fon¬
tana: senties correctionem. Purgantia al¬
uum mouere fatetur Neoparacelsus. At
praemitte illis Theriacam, si tunc quoque
purgant iusta quantitate data, Theriaca
non
Ee 5
Correctio in
Diaeta.
Anatomia
ventriculi si¬
ne arte corri¬
gente ina¬
nis.
Vinum na¬
tura tempe¬
rat.
Correctio in
pharmacia.