821
ANTLGRAMANIA. 443
bus; indigestionibus multo magis, vt in
Theriaca, mithridatio &c. Sed obruimur
exemplis tam diaetae quam pharmaciae. Et ta¬
men non essentię tantu essentiis corriguntur,
sed & corpora corporib. & corpora essen¬
tiis, & essentiae corporibus. In chirurgia simi¬
liter occurrunt innumera. Aerugo per se
erodit. Adde oleum& ceram; omittet. Precipi¬
tatus nonnihil lancinat vellicatque partes per se;
laua eum saepi: innoxius erit. Considera & Xe¬
nechdon Paracelsi, & alia omnia chirurgica
per se venenata, quae correctione fiunt in¬
nocua, syluam reperies. Sed de his satis super¬
que. Neoparac. correctiones nostras op¬
pugnat alio sophismatea celeritate nocen¬
di, anteuertente vim corrigentis. Cui vis ce¬
lerior est, illud actione anteueriit alterum
tardi. Venenorum vis est celerior corrigenti¬
ibus. Operatio ergo eorum anticipat corrigen¬
tia, atque ita erit temeraria emendatio. Assun¬
tum probatur testimonio practicae nostrę in
qua veneno infectis statim incidim venam,
ne totum occupet corpus. Complexio illustratum
simili obsidentium & expugnantium vrbem;
Item antithesi correctionum spagiricarum.
Nisi quis sciret ex praedictis te totum insa¬
nire: hic paralogismus id solus euinceret,
qui insuper confirmat illud Terentij; Ho¬
mine imperito nihil quicquam iniustius.
Propositio fallit elencho [GR]κατά τι[/GR] & non causae
sufficientis. Non enim satis est celeriorem vim ha¬
bere: Celerius eam exerere posse, & expeditius
Correctio in
Chirurgia.
Aliud sophis¬
ma contra
correctiones.