867
Bilis cum pituita
mixta quibus
purganda.
Spica nardi in
quibus dari non
debeat.
Electariorum mi¬
stura & pondus.
476 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
tuor, rheubarbari selecti drachmam: vel scrupulos quatuor ma¬
cerato per noctem: manè exprimito, ac in iure eodem casiae fistu¬
laris recentis vnciam, vel drachmas sex diluito: cui syrupi violacei
semunciam, vel vnciam admisceas. quinque vel sex horis ante
prandium in die, quo morbus minùs affligit, potui exhibeto, id¬
que per febrium initia.
ALIA SIMPLICIOR.
Catholici vnciam ex aqua ordei, aut violarum vncijs tri¬
bus diluito, additóque syrupi violacei vncias duas, ac propinato.
Interdum licet rosaceum syrupum solutorium copio siorem addere,
vbi aluum soluere cogitamus.
OBSERVATIO.
Quòd si bilis pituitae mista sit, etiam medicinae soluentes
tum bilem, tum pituitam pro ratione earum miscebuntur. At spi¬
ca nardi, quae semper rheubarbaro adiungi solet, cùm ingratasit
ventriculo, vomitumque citet, & in mulieribus grauidis menses
acriter prouocet, neque in harum, neque in virorum ad vomi¬
tùm procliuium curationibus admisceri debet: quanuis obstru¬
ctiones viscerum validè reserat. quare si eam adijcere volueris, tria
eius grana, aut quatuor rheubarbari drachmae satis esse poterunt.
POTIO AD PITVITAM.
Ex communi decocto glycyrrhizae, vuarum passarum, ani¬
si, singulorum vnciarum quatuor instar: diaphoenicon vnciam
semissem, vel (si valentior assumet) drachmas sex: serapij violacei
vnciam diluito, datóque potui.
OBSERVATIO.
Si duo electaria, quae aluum soluunt cum reliquis medica¬
mentis miscere volueris, dimidium vnius ponderis, alteri accom¬
modabis: verbi gratia: Diaphoenicon & Diacnicu, singulorum
drachmas duas, vel tres. nam si vnum tantùm scribas, drachmas
sex, vel quatuor appendere oportet. Vel,
Diaphoenicon semunciam: serapij violacei vnciam, in iure
decocti communis, vel aquae hyssopi, vel mentae, pro vna dosi di¬
lues, dabisque potui. Dosis autem iuris magna ex parte praeter
serapium, & electarium, vnciarum quatuor esse debet: vel medi¬
cinae ex alijs liquoribus suprà commemoratis, vel ex decocto
molliente in hunc modum diluentur:
Decocti ad pituitam educendam, quantum satis est: aga¬
rici in pastillos redacti drachmam vnam, vel scrupulos quatuor,
vel sesquidrachmam macerato. Ex eodem iure colato, vel vt
vulgo