867
Bolus ad atrum
humorem.
Ad sanguinem
purgandum.
Casia quibus dan¬
da non sit.
Casiae correctio.
Quomodo actio
asiae acceleretur
Casiae quando ani
sum aut piper ad¬
dendum.
Casia cum berbe¬
ri.
Casia cum medi¬
camento acriori.
Bolus pectori ide¬
neus.
484 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
BOLVS AD ATRVM HVMOREM.
Confectionis Hamech drachmae tres: myrobalanorum In¬
dorum accuratè in puluerem redactorum drachma: turpeti scru¬
puli duo: zinziberis scrupulus: conseruae buglossi, fumariae, sin¬
gulorum drachmae duae: syrupi ex thymo quantum ad forman¬
dum bolum satis est.
BOLVS AD SANGVINEM PVRGANDVM.
Catholici, diasenae, singulorum drachmae tres: rheubarbari
scrupulus: spicae nardi hoc est radicis scrupulus dimidius: senae
Alexandrinae drachmae duae. His studiose tritis addantur conser¬
buglossi, & cichorij, singulorum drachmae tres: syrupi acetati
quod satis est: redigantur inbolum.
OBSERVATIO.
Casia cum lenta sit, & emolliat, resoluatque, adeò vehemen¬
tem dolorem intestinorum, praecipuè debilium interdum exci¬
tat, vt aegros in syncopen inducat. Quare ij, qui hánc partem ha¬
bent infirmam, casiae vsum, siue in boli forma, siue per clysterem
uitare debent: semper interrogandi antea sunt, quomodo aliâs
ex ea assumpta habuerint. Nonnulli hanc ex casia noxam tolli pos¬
se arbitrantur, si granorum oxyacanthae, vel zaccari rosacei mo¬
mentum ei admisceatur: quòd ventriculus, & intestina, ex il¬
lorum astrictione roborentur, dolórque abigatur. Idem etiam in
vlceribus renum, & vesicae, nec non in ardore vrinae faciendum
est. Nonnulli solutorij cuiusdam medicamenti paululum, casiae
adijciunt, quod tarditatem ipsius acceleret, vt citiùs elabatur, del¬
cendatque. In colico dolore, & aluo fluida, anisum, aut foenicu¬
lum, aut grana aliquot piperis casiae adiungere conducit. MA¬
THETES, Quomodo igitur illa praescribi debet?
GERON, Medullae casiae fistularis recenter extractae vncia,
Casia cum berbe vel drachmae decem: granorum oxycanthae scrupulus semissis:
è zaccaro rosaceo in bolum formentur.
ALITER.
Medullae casiae fistularis recentis vncia: Diaprunon solu¬
torij scrupuli duo, aut drachma, vel duae: zaccari rosacei in tabel¬
las redacti, quod satis est.
ALITER.
Casiae fistularis recentis vncia: seminis anisi scrupulus dimi¬
dius: grana piperis quinque: zaccaro mixta, in bolum formantur.
haec mistura non solùm humori noxio euacuando, sed etiam
parti affectae, in qua ille continetur, idonea erit. Pectori sane,
quatenus ex vuarum passarum, ficuum, & palmularum pulpa,
constet