867
Hiera cum agari.
co.
Vrires hierae¬
genis.
488 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
HIERA CVM AGARICO.
Pulueris hierae simplicis, agarici in pastillos redacti, singun¬
lorum drachmae quatuor: alomnes electae vncia: mellis despumati
vnciae sex. atque sic pituitae magis educendae fit idonea. Si verò
diacrydij momentum adiectum sit, bili: si epithymum, atrae bili.
Quando largiùs expurgare volumus, alome illota compositioni in¬
denda est: cùm parciùs, elota: adhaec cùm hieram purgantem ma¬
gis desideramus, centum: aut centum, & viginti alomnes drachmas
praescribemus. cùm autem gratiorem, minusque efficacem, sed ca¬
lentem magis, & mulieribus, quibus menstrua flucre desierint,
accommodatam requirimus, intra octoginta subsistemus.
HIERA PICRA NICOLAI, QVAE
magna & composita dicitur.
Cinamomi, nardi Indicae, croci, calami odorati, asari, casiae
ligneae, xylobalsami, carpobalsami, violarum, absinthij, epithymi,
agarici, rosarum, turpeti, medullae colocynthidos, mastiches, sin¬
gulorum drachma semissis: alomnes, quantum alia omnia, hoc est,
drachmae octo: mellis despumati quod satis est. Clysteribus val¬
est apposita. nam pituitam lentam, crassam, & frigidam inte¬
stinis adhaerentem eluit: stomacho etiam benefacit: iecoris ob¬
structiones liberat: lienis duritiem emollit: renes, & vesicam iu¬
uat: vteri intemperiem corrigit: capitis affectus, oculorumque, &
aurium viria ex pituita crassa orta soluit: ad enemata semunciae
instar, vsque ad vncias duas conuenit: per os autem drachmae
pondere sumi potest.
HIERA ARCHIGENIS EX AETIO.
Colocynthidos vncia: chamaedryos, agarici, marrubij, stoe¬
chados, singulorum drachmae decem: opopanacis, sagapeni, singu¬
lorum vncia: petroselini, aristolochiae rotundae, piperis albi, sin¬
gulbrum drachmae quinque: cinamomi, nardi Indicae, mirrhae,
polij montani, croci, singulorum drachmae quatuor: mellis tri¬
plicata portio, hoc est, librae tres.
Haec ferè cum Antiochi hiera apud Scribonium Largum
conuenit, & cum ea, quae Rufo ascribitur. Opopanax, & saga¬
penum adiecto melle tenui, hoc est, liquidissimo teruntur:
deindereliqua arida trita eodem excipiuntur: haec compositio
Archigenis. Confert asfectibus melancholicis, & ex pitui¬
ta crassa natis: vt vertigini, morbo comitiali, conuulsioni, diffi¬
cultati spirandi, scabiei, leprae, & caeteris tuberculis à crassa mate¬
ria, aut seroso excremento contractus: item intestinis, ventriculo
vteróque flatibus, aut humoribus, quos prędixi, infestatis. Mul¬
plus