821
ANTIGRAMANIA. 501
scinae, quin & arida ceruorum cornua san¬
guine manasse. Sed & inter ipsos Paracel¬
sistas inueniuntur. Vnde enim est illis
in omni destillatione sperandum phleg¬
ma. Qui fit autem si in externo mundo san¬
guis, & cum eo reliqui humores non sunt,
vt Paracelsici (veluti Dorneus) ex tritico
& vino arte Spagirica eliciant sanguinem,
& ex eo moliantur homunculum Paracel¬
sicum. Quis est ille sanguis hydrae chymi¬
corum? Quis sanguis satyrij? Quod fel ter¬
rae herbariorum? Felvitri vitrariorum? sul¬
phur Paracelsicum an non id quoque con¬
tinet, quod nostris bilis flaua dicitur? San¬
guis rubei leonis quid est? Extra hominem
negantur esse: At magna copia in bestiis
quotidie effunduntur? Sanguinem desi¬
deras Ingredere macellum, aut etiam Ty¬
rias officinas, in quibus olim purpureae tin¬
gebantur lanae. Pituitam quaeris? spumo¬
sum equum vel aprum, imo & boum na¬
res pene iugiter isto liquore fluentes aspi¬
ce, & mercurium tuum Chymicum quid sit
inter principia consule. Melancholicum hu¬
morem in crasso taurorum & asinorum san¬
guine reperies, nisi suum lienes velis con¬
templari, & leporina iuscula. Bilem tibi
vel Cyprinus, aut alburni in vesicula sua
ostendent, aut venenatae echidnae vel dra¬
cones: Ecce tibi humores istos in mundo
exteriio.
Ii 3
Paracelsici
in suis operi¬
bus habent
sanguinem
& phlegma.