867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS VII. 491
octo: seminum cuncurbitae, cucumeris, melonis, citreoli, singulo¬
rum vnciae duae: diacrydij drachmae tres. Myxaria, palmulae, &
pruna coquuntur, & ex aquis stillaticijs simul resoluuntur,
miscenturque cum medicamenti diaprunon simplicis sesquili¬
bra: deinde adduntur penidia: atque his dissolutis, reliqua redi¬
guntur in electarium. Hoc quoque aluum emollit, subducitque
leniter: idcirco medici veneti eo frequenter ad febres biliosas,
continentes, intermittentésque vtuntur: bilis ardores, & sitim ex
tinguit: vigilias arcet: acres humores etiam per vrinas, vnciae aut
decem drachmarum instar assumptum, excernit.
ELECTARIVM DIACASIAS NICOLAI
quod etiam casia condita dicitur.
Pulpae casiae libra: pulpae palmularum Indarum, mannae
lectę, penidiorum, zaccari violacei, zaccari candi, singulorum ses¬
cuncia: scrapij violacei vnciae tres. Haec in sequente decocti iure
diluuntur. prunorum, violarum, glycyrrhizae, seminum commu¬
nium nucleis ademptis: polypodij singulae vnciae: foliorum senę
semuncia: foeniculi, anisi singulae drachmae: in aqua coquuntur ad
tertias. Iuri colato superiora adduntur ad formam electarij. Haec
compositio non tantùm casiam, sed etiam mannam, & senam, pur¬
gantia medicamenta recipit. Duram aluum emollit, & leniter
am, flauámque bilem educit: febres inde ortas mitigat: thoracis,
pulmonis, & asperae arteriae inflammationes tollit.
ALIA COMPOSITIO DIACASIAS
cum manna, superiori ferè similis.
Prunorum Damascenorum vnciae duae: florum violarum
manipulus, & dimidius: aquae fontanae sesquilibra & vncia: co¬
quantur artificiosè ad dimidias. In iure colato diluantur medul¬
lae casiae vncię sex: pulpae palmarum Indarum vncia: mannae opti¬
mae calabrinae vnciae duae: serapij violacei vnciae quatuor: zacca¬
ri candi, Zaccari penidij singulae vnciae: zaccari violacei vnciae
quatuor: redigantur ex arte in electuarium. Confert delicatis, qui
aluum habent astrictam: saporis est grati & salutaris: viscera lenit,
bilem purgat, & febres mitigat.
DIACASIAS IN GALLIIS VSITATA,
quam extractum sine folijs senae vocant.
Prunorum numero duodecim: violarum manipulus, or¬
dei puri, anisi, polypodij, seminis cnici, singulorum drachmae
quinque: adianti nigri, thymi, epithymi, singulorum manipulus
dimidius: vuarum passarum semuncia: seminis foeniculi drachmę
l 4
Diacasias Nicolai