821
512 ANDREAE LIBAVII D.
natura facere nequit, quam & perfectiuam
vocant. De illa certum est Spagiros pau¬
ca imitari; In hac occupantur pene toti.
Nam ex perfectis naturalibus aliud nouum
artificiale faciunt fere semper, quod non
poterat natura, at corruptis illis. Necesse
enim est alium induci actum & perfectio¬
nem, cuius praesentia abolescit is, qui in¬
erat prius. Ex illis ipsis porro consequens
etiam hoc est, quod plane nihil sensibus
attribuat in naturae rebus. Omnem enim
sensum adhibet in artificialibus, & apertis
verbis negat sensus nostros extra artem
esse veri cognitores: Nihil ergo sentit in
natura. At cum is, qui in natura sensus
amittit, in arte eos plane nullos habeat ad
iudicandum de naturae essentia: Est enim
natura arte prior, vt qua non existente, haec
non est, necesse est Neoparac. oculis aper¬
tis nihil videre de naturalibus; auribus pa¬
tulis nihil audire; & ita in reliquis. Haec
verissima sunt, ita vt nec Paracelsicis nec
alio possint euerti. At inquies, nihilomi¬
nus ipse videt colcotarem esse rubrum, &
praecipitatum similiter; Et sic album cal¬
cem Iouis & Saturni, &c. Si nempe videt
inquam, & non Platonice videt, hoc est, vt
possit inde dicere hoc est illa res, & non
alia; quod Plato negat recte dici aut dici
posse, quia res illae singulares momento
induunt
Paracelsicos
tales revera
omnem sen¬
sum tollere,
in natura¬
libus.
Qui in na¬
tura per
sibi relicta
nihil sentit,
is ab arte
sentire de
natura non
potest.