867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS VII. 495
castaneae modo praebet. Tormina interdum excitat: quare me¬
dici cautè hanc compositionem exhibere debent. Itali vocant
zaccarum rosatum laxatiuum.
ELECTARIVM ROSATVM MESVAE.
Succi rosarum rubrarum librae quatuor: zaccari optimi ses¬
quilibra: mannae exquisitę & recentis vncię sex: diacrydij sescun¬
tia Lento igne ad mellis spissitudinem incoquuntur, ijsque dein¬
de haec quae sequuntur, probè trita, cribróque increta adduntur:
pastillorum è spodio vncia: galliae moscatae, croci, singulorum
drachmae duae: pastillorum ex berberis semuncia. atque his mi¬
xtis conficitur electarium. Hoc vtimur in catapotijs aggregatiuis,
& quae ex hermodactylis fiunt. Clementer bilem euacuat: in bilio¬
sis affectibus salubre est: articulario morbo calido, capitis dolori,
vertigini; oculorum dolori, & morbo regio. Nonnulli hac compo¬
sitione libenter vtuntur in puellis adultis, quibus menses diffi¬
culter erumpunt. Datur drachmarum instar, vsque ad sex. Tral¬
lianus simile medicamentum diarhodon describit.
ELECTARIVM EPISCOPI MESVAE.
Diacrydij, turpeti, singulorum drachmae sex: caryophyl¬
lorum, cinamomi, zinziberis, myrobalanorum emblicorum, nu¬
cis muscatae, polypodij, singulorum drachmae duae, & semis: zac¬
cari vnciae sex: mellis despumati libra, & triens. Cocta redigantur
in electarium. Rarò in vsu est, videturque in polypodij pondere
vitiatum esse. nam vnciae duae, vel tres potiùs illi conueniunt,
quàm drachmae duae, & dimidia. enim parum, aut nihil expur¬
gare possunt: ita etiam zaccari & mellis mensura descripta magis
quadrabit. poterit triens omitti. Caeterùm bilem flauam, & pi¬
tuitam educit: flatus ex toto corpore expellit: doloribus articu¬
lorum, laterisque prodest: item colicis cruciatibus: praeterea hu¬
mores ad renes; & vesicam decumbentes elicit. Dosis ipsius est
minima drachmarum quatuor; secundum alios sex: media, drach¬
marum octo; praesertim ijs, qui aluum habent astrictiorem: ma¬
xima drachmarum decem: rusticis, & fossoribus ex vsu magis
est, quàm mollibus, & delicatis.
DIACNICV ARNOLDI VILLANOVANI.
Pulueris diatragacanthi frigidi semuncia: medullae coto¬
neorum vncia: medullę seminis cnici, hermodactylorum, singu¬
lorum drachmae quatuor: zinziberis albi, drachmae duae: diacry¬
dij drachmae tres: turpeti albi drachmę sex: mannae granatae
drachmae duae: mellis rosati colati vncia: zaccari candi tantun¬
[unclear]