867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS VII. 497
nium hîc crudum admiscendum esse: quòd odoratorum & pal¬
mularum mistura, aut penidiorum lentore temperetur. Quam¬
uis autem medicamentum hoc frequenter in vsum adhibeatur:
tamen nauseam, ob palmulas aceto maceratas promouet, tormi¬
5 náque facit: praesertim si melle non satis expresso condiatur. Qua¬
re nonulli zaccaro, lybistico, & nucleis pineis additis, solida id for¬
ma parant, gratius quidem, sed non aequè efficax futurum. Me¬
sue exhibet a drachmis tribus ad septem vsque: nos drachmas sex
ex diluto aliquo, aut senae decocto multum perficere experimur.
ELECTARIVM INDVM MAIVS.
Cinamomi, caryophyllorum, nardi Indicae, rosarum, casiae,
macis, cyperi, singulorum drachmae quatuor: santali citrei dra¬
chmae duae & semissis: ligni alomnes, nucis muscatae, singulorum
drachmae viginti: galangae, cardamomi vtriusque, asari, masti¬
ches, singulorum sesquidrachma: diacrydij vncia, drachmę qua¬
tuor. omnia terantur, & ex oleo amygdalino dulci fricentur, se¬
rapióque sequenti excipiantur: Succi cotoneorum, punicorum,
apij & foeniculi, singulorum sordibus purgatorum selibra: mellis
despumati librae quatuor & dimidia. succi ex melle ad spissitudi¬
nem iustam decoquantur. Propriè pituitam éducit? deinde
tiam bilem. valentius est eo, quod ex palmulis conficitur. Huius
drachmas sex cum tribus casiae ad renes expurgandos quidam
exhibent. Grandioribus natu vncia datur, praesertim si mellis li¬
bra vna tribus pulueris vncijs misceatur. Humores pituitosos ac
putridos ventriculo, & alijs nutritorijs partibus inhęrentes edu¬
cit: flatus crassos discutit: inflationem ventriculi tollit: colicos
& renum dolores lenit.
ELECTARIVM INDVM MINVS, MESVAE.
Turpeti optimi drachmae sex: zaccari tantundem: macis,
carvophyllorum, piperis, zinziberis, cinamomi electi, carda¬
momi maioris, nucis muscatae, singulorum drachmae septem: dia¬
crydij drachmae duodecim: mellis optimi despumati triplum, hoc
est, librae duae, vnciae tres, & totidem drachmae. Minus quidem
hoc dicitur superiore, sed efficacius existit. nam etsi simplicius mi¬
núsque calidum, tamen valentiùs pituitam purgat, quàm majus.
ijsdem affectibus quibus illud, conuenit, praecipuè cùm pituita
ex intestinis, iecore, & alijs corporis partibus extrahenda est: fe¬
bribus quotidianis, & nothis valdè salubre est. Datur quatuor,
quinque, aut sex drachmarum instar, cùm duae pulueris vnciae,
ni mellis librae apponuntur. Quòd si medicamento statim vten¬
dum erit, diacrydion imponetur: si diutiùs reseruandum scam¬
m