821
544 ANDREAE LIBAVII D.
prorsus somnium est. Hic cur deseris cau¬
sam tuam Neoparacelse? Experientia no¬
stra non est agyrtarum & vetularum, sed
ex sensu & ratione infallibili extructa. Ea
est quàm Philos: I. Metaph. ex memoria,
quàm sensus faciunt, rei vnius multa con¬
stituit vt & 2. anal. post. vlt. disserit. Ea
quoque est quae ex inductione vniuersa¬
lem scientiam constituit, vt idem Philo¬
sophus iterum in multis praeclare. Hac
gloriamur. De sectis quod dicitur; notum
est ex Galeno de fectis ad hos qui introdu¬
cuntur duas primarias olim fuisse; [GR]ἐμπει¬
ρικὴν τὴν διὰ πείρας ἰοῦσιν πρὸς τὴν τῶν ἱαμάτων
ἔυρεσιν[/GR], quam etiam [GR]τηρητικὴν καὶ μνήμονευτη¬
κὴν[/GR] appellarunt: Et [GR]λογικῆν[/GR], quae per [GR]ἐνδί¬
ξεις[/GR] procedit, vocataque est [GR]δογματικὴ καὶ
ἀναλογιστική[/GR]. His accessit tertia [GR]μεθοδικὴ[/GR] cu¬
ius excultor dicitur fuisse Thessalus; a qua
secta compendio ars contracta est, eaque
breuis dicta; vita longa, de quibus videa¬
tur Galenus. Nostrorum quidam addide¬
runt sectam quartam quam vocant [GR]μέσην[/GR]
quibus ratio iungitur experientiae, & si¬
mul Methodus spectatur & compendiosa
cognitio curaque. Seu dogmaticos seu
Logicos quis nos vocet; sciat, nos non re¬
pudiare experientiam eruditam. Vere
nim ea constat sensu & ratione. Empiricis
autem illis succensemus, qui ex temeraria
colle¬
Experientia
Galenica.
Secta medi¬
ca.
[GR]ἐμπειρική.
λογική.[/GR]
[GR]μεθοδική.[/GR]
Secta me¬
dica.